ch. 3
Ham.3.1
Rebus his ex sententia peractis fidenti animo
atque infesto Romanis, quo facilius causam bellandi
reperiret, effecit ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hannibalem
annorum novem.
Ham.3.2
erat praeterea cum eo adulescens
illustris, formosus, Hasdrubal, quem nonnulli diligi
turpius, quam par erat, ab Hamilcare loquebantur
(non enim maledici tanto viro deesse poterant). quo
factum est ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo
vetaretur esse. huic ille filiam suam in matrimonium
dedit, quod moribus eorum non poterat interdici socero genero.
Ham.3.3
de hoc ideo mentionem fecimus, quod
Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas
gessit et princeps largitione vetustos pervertit mores
Karthaginiensium eiusdemque post mortem Hannibal
ab exercitu accepit imperium.